Morte di Epaminonda - Studentville

Morte di Epaminonda

Epaminondas, cum in proelio apud Leuctra vetustam Lacedaemonis gloriam contudisset, non solum patriam, sed etiam universam Graeciam ut liberaret dimicavit. Cum vero, novem annis post, iterum adversus Lacedaemonios apud Mantineam confligeret et audacissime instaret hostibus, illi, postquam eum cognoverant, operam dederunt ut vulnerarent. Itaque universi Lacedaemonii, cum in unius Epaminondae pernicie salutem patriae sitam esse putarent, in eum impetum fecerunt, quoad Epaminondas, hasta traiectus, ex equo excussus est. Qui cum mortiferum se vulnus accepisse animadverteret, suis imperavit ut hostem profligarent. Postquam hostes victos esse audivit: “Satis vixi – inquit – invictus enim cado. Thebas ductu et auspiciis meis iam caput Graeciae esse video”. Deinde e corpore hastam extrahi iussit eoque vulnere confestim exanimatus est.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti