Non dobbiamo sprecare il tempo - Studentville

Non dobbiamo sprecare il tempo

Maior pars mortalium de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignimur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut, exceptis admodum paucis, ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat. Nec huic publico, ut opinantur, malo turba tantum et imprudens vulgus ingemuit; clarorum quoque virorum hic affectus querellas evocavit. Aristoteles enim queritur naturam tantum aetatis animalibus dedisse, ut per quina aut dena saecula viverent, homini, in tam multa ac magna genîto, tanto citeriorem terminum stare. Non exiguum tempus habemus, sed multum perdidimus. Satis longa vita et in maximarum rerum consummationem large data est, si tota bene collocaretur. Ita est: non accipimus brevem vitam sed fecimus, nec inopes temporis sed prodigi sumus. Sicut amplae et regiae opes, ubi ad malum dominum pervenerunt, momento dissipantur, at modicae opes, si bono custodi traditae sunt, crescunt, ita aetas nostra bene (eam) disponenti multum patet.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti