Non esistono prodigi! - Studentville

Non esistono prodigi!

Quidquid oritur, qualecumque est, causam habet a natura. Cum autem res nova et admirabilis videtur, causam investigato si poteris, ratione confisus. Si nullam causam reperies, illud tamen certum habeto, nihil fieri posse sine causa naturali. Depelle igitur terrorem quem res nova tibi attulit, ratione optimo duce uteri et semper verbis sapientium confidere aude: sapiens enim facta, quae prodigiosa videntur numquam fortuito evenisse dicet, quod pro certo habet nihil fieri sine causa posse. Nulla igitur portenta sunt. Saepe portentum esse dicimus id quod raro fit vel quod in cotidianae vitae usu non solet evenire, sed si portentum putare debemus id quod raro fit, sapientem esse portentum est, quia difficillime homo vere sapiens inveniri potest: arbitror enim, ut vetus proverbium dicit, facilius mulam parere quam sapientem esse.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti