Ostentazione di modestia dell'imperatore Tiberio - Studentville

Ostentazione di modestia dell'imperatore Tiberio

Adulationibus adeo adversatus est ut neminem senatorem ad lecticam suam admiserit,nisi negotii causa;consularem vero,qui ei supplicabat et per genua orare conabatur,ita suffugit ut caderet supinus.”Dominus” appellatus a quodam,rogavit ne sibi malediceret.Saepe etiam iis,qui convicia et famosa carmina contra eum dicebant,pepercit,dicens in civitate libera linguis et mentibus liberis esse licere.Cum autem senatus flagitaret ut in maledicos consuleret: “Non tantum” inquit “otii habemus ut vacare pluribus negotiis possimus”.Saepe in appellandis et singulis et universis prope excesserat humanitatis modum.Olim in curia,dissentiens opinioni Quinti Haterii: “Ignoscas mihi,si quid adversus te liberius,sicut senatori licet,dixero”.Deinde,ad senatores conversus: “Dixi et nunc et saepe alias, patres conscripti,bonum principem senatui servire debere,et universis et singulis;neque id dixisse mihi paenitendum erit:nam bonos et aequos et mihi faventes vos habui et edhuc habeo”.

  • Latino
  • Vita dei Cesari (Tiberius) di Gaio Svetonio
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti