Ottaviano vince ad Azio - Studentville

Ottaviano vince ad Azio

Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, postquam repudiaverat sororem Caesaris Augusti Octaviani, Cleopatram, reginam Aegypti, duxit uxorem. Contra Persas etiam pugnavit. Primis eos proeliis vicit, tamen fame et pestilentià laboravit et, dum instant2Parthi eius exercitui, Antonius recessit. Antonius ingens bellum civile commovit, quia eum cogebat uxor Cleopatra, regina Aegypti, quae cupiditate muliebri optabat etiam in urbe regnare. Victus est ab Augusto navali pugnà clarà et inlustri apud Actium, qui locus in Epiro est, ex qua fugit in Aegyptum et, quia omnes ad Augustum transibant,3Antonius se interemit. Cleopatram sibi aspidem admisisse et veneno eius extinctam esse tradunt. Aegyptus per Octavianum Augustum imperio Romano adiecta est praepositusque ei C. Cornelius Gallus. Eum primum
Aegyptus Romanum iudicem habuit.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti