Bellum Iugurthinum Paragrafo 11: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 11

Tot igitur annos versatus in foro sine suspicione sine infamia studuit Catilinae iterum petenti. Quem ergo ad finem putas custodiendam illam aetatem fuisse? Nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum brachium toga constitutus et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur eademque erat si statim mereri stipendia coeperamus castrensis ratio ac militaris. Qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia et cum disciplina domestica tum etiam naturali quodam bono defenderet quoquo modo a suis custoditus esset tamen infamiam veram effugere non poterat. Sed qui prima illa initia aetatis integra atque inviolata praestitisset de eius fama ac pudicitia cum is iam se corroboravisset ac vir inter viros esset nemo loquebatur.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti