Licet apud concilium accusare quoque et discrimen capitis intendere. Distinctio
poenarum ex delicto. Proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames caeno ac palude,
iniecta insuper crate, mergunt. Diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera ostendi oporteat, dum puniuntur, flagitia
abscondi. Sed et levioribus delictis pro modo poena: equorum pecorumque numero convicti multantur. Pars multae regi vel
civitati, pars ipsi, qui vindicatur, vel propinquis eius exsolvitur. Eliguntur in isdem conciliis et principes, qui iura per
pagos vicosque reddunt; centeni singulis ex plebe comites consilium simul et auctoritas adsunt.
- Latino
- Germania
- Tacito