Paragrafo 14 - Studentville

Paragrafo 14

Non enim est illa defensio contra vim umquam optanda sed non numquam est necessaria. Nisi vero aut ille dies quo Ti. Gracchus est caesus aut ille quo Gaius aut quo arma Saturnini oppressa sunt etiam si e re publica oppressa sunt rem publicam tamen non volnerarunt.
Itaque ego ipse decrevi cum caedem in Appia factam esse constaret non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse sed cum inesset in re vis et insidiae crimen iudicio reservavi rem notavi. Quod si per furiosum illum tribunum senatui quod sentiebat perficere licuisset novam quaestionem nullam haberemus. Decernebat enim ut veteribus legibus tantum modo extra ordinem quaereretur. Divisa sententia est postulante nescio quo: nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre. Sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti