Paragrafo 2 - Studentville

Paragrafo 2

At ille ut Carthaginem venit multo aliter ac sperarat rem publicam se habentem

cognovit. Namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum bellum ut numquam in pari periculo fuerit Carthago nisi

cum deleta est. Primo mercennarii milites qui adversus Romanos fuerant desciverunt; quorum numerus erat XX milium. Hi totam

abalienarunt Africam ipsam Carthaginem oppugnarunt. Quibus malis adeo sunt Poeni perterriti ut etiam auxilia ab Romanis

petierint eaque impetrarint. Sed extremo cum prope iam ad desperationem pervenissent Hamilcarem imperatorem fecerunt. Is non

solum hostis a muris Carthaginis removit cum amplius C milia facta essent armatorum sed etiam eo compulit ut locorum angustiis

clausi plures fame quam ferro interirent. Omnia oppida abalienata in his Uticam atque Hipponem valentissima totius Africae

restituit patriae. Neque eo fuit contentus sed etiam finis imperii propagavit tota Africa tantum otium reddidit ut nullum in

ea bellum videretur multis annis fuisse.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Hamilcar) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti