Nec, si omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur ilico esse causas inmutabilis,
easque aeternas, quae prohibeant quicquam secus cadere, atque casurum sit; fortuitae sunt causae, quae efficiant, ut vere
dicantur, quae ita dicentur: ‘Veniet in senatum Cato’, non inclusae in rerum natura atque mundo; et tamen tam est
inmutabile venturum, cum est verum, quam venisse (nec ob eam causam fatum aut necessitas extimescenda est); etenim erit
confiteri necesse ‘Si hoc enuntiatum, “Veniet in Tusculanum Hortensius,” vera non est, sequitur, ut falsa sit.’ Quorum
isti neutrum volunt; quod fieri non potest. Nec nos impediet illa ignava ratio, quae dicitur; appellatur enim quidam a
philosophis Argos Logos, cui si pareamus, nihil omnino agamus in vita. Sic enim interrogant: ‘Si fatum tibi est ex hoc morbo
convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, convalesces;
- Latino
- De Fato
- Cicerone