Paragrafo 4 - Studentville

Paragrafo 4

Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi satrapis regii. Nam cum Lysander

praefectus classis in bello multa crudeliter avareque fecisset deque his rebus suspicaretur ad cives suos esse perlatum petiit

a Pharnabazo ut ad ephoros sibi testimonium daret quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset deque ea re accurate

scriberet: magnam enim eius auctoritatem in ea re futuram. Huic ille liberaliter pollicetur; librum grandem verbis multis

conscripsit in quibus summis eum effert laudibus. Quem cum legisset probassetque dum signatur alterum pari magnitudine tanta

similitudine ut discerni non posset signatum subiecit in quo accuratissime eius avaritiam perfidiamque accusarat. [Hunc]

Lysander domum cum redisset postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum quae voluerat dixerat testimonii loco librum

a Pharnabazo datum tradidit. Hunc summoto Lysandro cum ephori cognossent ipsi legendum dederunt. Ita ille imprudens ipse suus

fuit accusator.

  • Latino
  • De viris illustribus (Lysander) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti