Ceterum ex aliis negotiis
quae ingenio exercentur in primis magno usui est memoria rerum gestarum . Cuius de virtute quia multi dixere praetereundum
puto simul ne per insolentiam quis existumet memet studium meum laudando extollere . Atque ego credo fore qui quia decrevi
procul a re publica aetatem agere tanto tamque utili labori meo nomen inertiae inponant certe quibus maxuma industria videtur
salutare plebem et conviviis gratiam quaerere . Qui si reputaverint et quibus ego temporibus magistratus adeptus sum et quales
viri idem adsequi nequiverint et postea quae genera hominum in senatum pervenerint profecto existumabunt me magis merito quam
ignavia iudicium animi mei mutavisse maiusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum . Nam
saepe ego audivi Q. Maxumum P. Scipionem praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere cum maiorum
imagines intuerentur vehementissume sibi animum ad virtutem accendi . Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in
sese habere sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari quam virtus eorum
famam atque gloriam adaequaverit . At contra quis est omnium his moribus quin divitiis et sumptibus non probitate neque
industria cum maioribus suis contendat ? Etiam homines novi qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire
furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur : proinde quasi praetura et consulatus atque
alia omnia huiuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint ac non perinde habeantur ut eorum qui ea sustinet virtus est .
Verum ego liberius altiusque processi dum me civitatis morum piget taedetque ; nunc ad inceptum redeo.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio