Paragrafo 5 - Studentville

Paragrafo 5

Accidit huic quod ceteris mortalibus ut inconsideratior in secunda quam in adversa

esset fortuna. Nam classe Peloponnesiorum devicta cum ultum se iniurias patriae putaret plura concupivit quam efficere potuit.

Neque tamen ea non pia et probanda fuerunt quod potius patriae opes augeri quam regis maluit. Nam cum magnam auctoritatem sibi

pugna illa navali quam apud Cnidum fecerat constituisset non solum inter barbaros sed etiam omnes Graeciae civitates clam dare

operam coepit ut Ioniam et Aeoliam restitueret Atheniensibus. Id cum minus diligenter esset celatum Tiribazus qui Sardibus

praeerat Cononem evocavit simulans ad regem eum se mittere velle magna de re. Huius nuntio parens cum venisset in vincla

coniectus est; in quibus aliquamdiu fuit. Inde nonnulli eum ad regem abductum ibique [eum] perisse scriptum reliquerunt:

contra ea Dinon historicus cui nos plurimum de Persicis rebus credimus effugisse scripsit; illud addubitat utrum Tiribazo

sciente an imprudente sit factum.

  • Letteratura Latina
  • Conon
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti