[1] Cum in apparando acerrime esset occupatus, Carthaginienses bellum cum Romanis composuerunt. Ille nihilo setius
exercitui postea praefuit resque in Africa gessit [itemque Mago frater eius] usque ad P. Sulpicium C. Aurelium consules. [2]
His enim magistratibus legati Carthaginienses Romam venerunt, qui senatui populoque Romano gratias agerent, quod cum iis pacem
fecissent, ob eamque rem corona aurea eos donarent simulque peterent, ut obsides eorum Fregellis essent captivique redderentur.
[3] His ex senatus consulto responsum est: munus eorum gratum acceptumque esse; obsides, quo loco rogarent, futuros; captivos
non remissuros, quod Hannibalem, cuius opera susceptum bellum foret, inimicissimum nomini Romano, etiamnum cum imperio apud
exercitum haberent itemque fratrem eius Magonem. [4] Hoc responso Carthaginienses cognito Hannibalem domum et Magonem
revocarunt. Huc ut rediit, rex factus est, postquam praetor fuerat, anno secundo et vicesimo. Ut enim Romae consules, sic
Carthagine quotannis annui bini reges creabantur. [5] In eo magistratu pari diligentia se Hannibal praebuit, ac fuerat in
bello. Namque effecit, ex novis vectigalibus non solum ut esset pecunia, quae Romanis ex foedere penderetur, sed etiam
superesset, quae in aerario reponeretur. [6] Deinde [anno post praeturam] M. Claudio L. Furio consulibus Roma legati
Carthaginem venerunt. Hos Hannibal ratus sui exposcendi gratia missos, priusquam iis senatus daretur, navem ascendit clam atque
in Syriam ad Antiochum profugit. [7] Hac re palam facta Poeni naves duas, quae eum comprehenderent, si possent consequi,
miserunt, bona eius publicarunt, domum a fundamentis disiecerunt, ipsum exulem iudicarunt.
- Latino
- Hannibal
- Cornelio Nepote