Quam ob rem ut ii qui superiores sunt submittere se debent in amicitia, sic quodam
modo inferiores extollere. Sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt, cum ipsi se contemni putant; quod non fere
contingit nisi iis qui etiam contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis sed etiam opere levandi sunt.
- Latino
- De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone