Paragrafo 76 - Studentville

Paragrafo 76

Cibi—nam ne haec quidem omiserim—minimi erat atque vulgaris fere. Secundarium panem et pisciculos minutos et caseum bubulum manu pressum et ficos virides biferas maxime appetebat; vescebaturque et ante cenam quocumque tempore et loco quo stomachus desiderasset. Verba ipsius ex epistulis sunt: “Nos in essedo panem et palmulas gustavimus.” Et iterum: “Dum lectica ex regia domum redeo panis unciam cum paucis acinis uvae duracinae comedi.” Et rursus: “Ne Iudaeus quidem mi Tiberi tam diligenter sabbatis ieiunium servat quam ego hodie servavi qui in balineo demum post horam primam noctis duas buccas manducavi prius quam ungui inciperem.” Ex hac inobservantia nonnumquam vel ante initum vel post dimissum convivium solus cenitabat cum pleno convivio nihil tangeret.

  • Latino
  • Divus Augustus
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti