Paragrafo 8 - Studentville

Paragrafo 8

[1] At Hannibal anno tertio, postquam domo

profugerat, L. Cornelio Q. Minucio consulibus, cum V navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum si forte Carthaginienses

ad bellum Antiochi spe fiduciaque inducere posset, cui iam persuaserat, ut eum exercitibus in Italiam proficisceretur. Huc

Magonem fratrem excivit. [2] Id ubi Poeni resciverunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem affecerunt poena. Illi desperatis

rebus cum solvissent naves ac vela ventis dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. De Magonis interitu duplex memoria prodita

est. Namque alii naufragio, alii a servolis ipsius interfectum eum scriptum reliquerunt. [3] Antiochus autem, si tam in agendo

bello consiliis eius parere voluisset, quam in suscipiendo instituerat, propius Tiberi quam Thermopylis de summa imperii

dimicasset. Quem etsi multa stulte conari videbat, tamen nulla deseruit in re. [4] Praefuit paucis navibus, quas ex Syria

iussus erat in Asiam ducere, hisque adversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. Quo cum multitudine adversariorum

sui superarentur, ipse, quo cornu rem gessit, fuit superior.

  • Latino
  • Hannibal
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti