Secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam
potest adhibita diligentia quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris. Contio, quae ex imperitissimis constat, tamen
iudicare solet quid intersit inter popularem, id est assentatorem et levem civem, et inter constantem et severum et gravem.
- Latino
- De Amicitia di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone