Per sfuggire all’invidia in patria, Cabria vive all’estero. - Studentville

Per sfuggire all’invidia in patria, Cabria vive all’estero.

Praefecti Persarum regis legatos miserunt Athenas questum, quod Chabrias adversum regem bellum gereret cum Aegyptiis. Athenienses diem certam Chabriae praestituerunt, quam ante domum nisi redisset, capitis se illum damnaturos denuntiarunt (= denuntiaverunt). Hoc ille nuntio Athenas rediit, neque ibi diutius est moratus, quam fuit necesse. Non enim libenter erat ante oculos suorum civium, quod et vivebat laute et indulgebat sibi liberalius quam ut invidiam vulgi posset effugere. Est enim hoc commune vitium magnis liberisque civitatibus, ut invidia gloriae comes sit et libenter cives de iis detrahant quos eminere videant altius, neque animo aequo pauperes alienam opulentiam intueantur. Itaque Chabrias, ut ei licebat, plurimum aberat. Neque vero solus ille aberat Athenis libenter, sed omnes fere principes fecerunt idem, quotantum se ab invidia putabant afuturos, quantum a conspectu suorum recesserint. Itaque Conon plurimum Cypri vixit, Iphicrâtes in Thracia, Timotheus Lesbi, Chares in Sigeo.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti