Cum servus quondam
gravissimum facinus commisisset, Plutarchus iussit eum tunica exui loroque caedi. Dum verberatur, quaerimonias iactabat
fletusque fundebat, postremo verba obiurgatoria adhibuit atque ad dominum conversus: Scito – inquit – philosophum irasci turpe
esse: tu enim, me praesente et audiente, de iracundiae malis saepissime disseruisti. Nonne igitur pudet te, qui philosophus
dici vis, irae indulgendo, me plurimis plagis multare?. Tunc Plutarchus placide et leniter: “Num iratus ego tibi videor? Num
me ira correptum esse opinaris? Mihi neque oculi, ut vides, truces sunt, neque gestus inconsultos facio, nec quidquam quod mihi
paenitendum vel pudendum sit dico. Haec omnia, si ignoras, irae signa esse solent. Et ad eum qui servum caedebat converso
sermone: Interim – inquit – dum ego atque hic de ira disputamus, perage quod tibi imperavi.
- Latino
- Versioni di Marco Porcio Catone
- Gellio