Plutarco e il servo - Studentville

Plutarco e il servo

Cum servus quondam gravissimum facinus commisisset, Plutarchus iussit eum tunica exui loroque caedi. Dum

verberatur, quaerimonias iactabat fletusque fundebat, postremo verba obiurgatoria adhibuit atque ad dominum conversus: “Scito –

inquit – philosophum irasci turpe esse: tu enim, me praesente et audiente, de iracundiae malis saepissime disseruisti. Nonne

igitur pudet te, qui philosophus dici vis, irae indulgendo, me plurimis plagis multare?”. Tunc Plutarchus placide et leniter:

“Num iratus ego tibi videor? Num me ira correptum esse opinaris? Mihi neque oculi, ut vides, truces sunt, neque gestus

inconsultos facio, nec quidquam quod mihi paenitendum vel pudendum sit dico. Haec omnia, si ignoras, irae signa esse solent”.

Et ad eum qui servum caedebat converso sermone: “Interim – inquit – dum ego atque hic de ira disputamus, perage quod tibi

imperavi”.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Gellio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti