Porsenna, re di Chiusi, assedia Roma - Studentville

Porsenna, re di Chiusi, assedia Roma

Porsenna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, praesidio in Ianiculo locato, ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit, navibus undique accïtis, et ut custodiret naves ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen, per occasiones aliis atque aliis locis, traiceret; brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam extra portas propellere auderet. Hoc tantum licentiae Etruscis non metu magis quam consilio concessum (est). Namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos improviso adoriundi, in parvis rebus neglegens ultor, gravem se ad maiora vindicem servabat. Itaque, ut eliceret praedatores, edïcit suis postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellêrent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent. Et sciere a perfugae indicio; multoque plures, ut in spem universae praedae, flumen traiciunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti