Pro Caelio, 38 - Studentville

Pro Caelio, 38

Huic tristi ac derecto seni responderet Caelius se nulla cupiditate inductum de via decessisse. Quid signi? Nulli

sumptus, nulla iactura, nulla versura. At fuit fama. Quotus quisque istam effugere potest in tam maledica civitate? Vicinum

eius mulieris miraris male audisse, cuius frater germanus sermones iniquorum effugere non potuit? Leni vero et clementi patre,

cuius modi ille est: Fores ecfregit, restituentur; discidit. Vestem, resarcietur, Caeli causa est expeditissima. Quid enim

esset, in quo se non facile defenderet? Nihil iam in istam mulierem dico; sed, si esset aliqua dissimilis istius, quae se

omnibus pervolgaret, quae haberet palam decretum semper aliquem, cuius in hortos, domum, Baias iure suo libidines omnium

commearent, quae etiam aleret adulescentes et parsimoniam patrum suis sumptibus sustentaret; si vidua libere, proterva

petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si quis hanc paulo liberius salutasset?

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti