Alexandro, Philippi filio, magna audacia ac rei militaris peritia fuerunt: iuvenis enim cum patre contra Graecos admirabili cum virtute pugnaverat hostiumque manus debellaverat. Post patris mortem Graecarum civitatum legatos Corinthum(moto a luogo) convocavit bellumque contra Persas indixit. Persarum rex tunc Dareus erat immensumque imperium regebat, sed otium mollitiesque valde militum vires enervaverant. Alexander igitur Macedoniae regimen Antipatro committit et primis veris diebus cum parvo sed strenuo exercitu in Asiam velificat. Contra Dareum multa gessit proelia semperque victor fuit. In omnibus pugnis clara fortitudinis et virtutis exempla Graecis atque hostibus praebuit magnaque patravit. Omnia castra ac frequentia oppida expugnavit et postremo Babyloniam, Asiae caput, occupavit. Interim Dareus, dolosi principis fraude, vitam amisit omnesque Asiae urbes in Alexandri potestatem venerunt
- Letteratura Latina
- Versioni di Catone
- Anonimi