Profilo di Cesare - Studentville

Profilo di Cesare

Caius Iulius Caesar, nobilissimus omnium Romanorum, praeacuti ingenii magnaeque rerum militarium peritiae fuit, nam omnes aequales superavit. Admodum iuvenis studiosus Latinarum Graecarumque litterarum erat, sed armorum gloriam summo studio optavit. Ideo insignissimus scriptor atque maxime strenuus imperator fuit. Praetor in Hispania in asperrimo bello Lusitanos, fortissimos et crudelissimos ex omnibus Hispaniae incolis, debellavit. Postea plurimis ac difficillimis proeliis Galliae populos subegit ac Romani imperii fines contra barbarorum incursus munivit. Ab eo cum Crasso Pompeioque foedus factum erat, sed post Crassi mortem contra Pompeium pugnavit aemulusque eius in difficili acie apud Pharsalum superatus est. Postea ad urbem Alexandriam navigavit atque celerrimo itinere per Aegyptum in Hispaniam, ubi plurimi hostes erant, properavit. Postea in Italiam remeavit, Roma pulcherrimis monumentis exornata est atque respublica summa sapientia administrata est. Generosior quam prudentior, compluribus inimicis utilem veniam concesserat, sed nimia indulgentia audaciam coniuratorum auxerat. Idibus Martiis Caesar in curiam properavit, at ibi Brutus et Cassius cum paucis sociis Romanae reipublicae rectorem pugionibus necaverunt.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti