Progetto per una palestra - Studentville

Progetto per una palestra

In palaestris peristylia quadrata sive oblonga ita sint facienda, ut duorum stadiorum habeant ambulationis circuitionem, quam Graeci vocant dìaulon. Quis ignorat quin tres horum peristyliorum porticus simplices disponantur, quarta quae ad meridianas regiones est conversa, duplex, ut, cum tempestates ventosae sint, non possit aspergo in interiorem partem pervenire. Accedit quod in palaestra peristylia debent accurate distribui ita ut descripsi. Extra autem disponantur porticus tres, una iis qui post cursum ex peristylio egrediuntur, duae dextra atque sinistra stadiatae, ex quibus una quae spectabit ad septentrionem, perficiatur duplex amplissima latitudine, altera simplex, ita facta, ut et circa parietes et apud columnas habeat margines vel semitas. Quarum gradus sint in descensu ad planitiem, quae planities sit non minus pedes XII, ita qui vestiti ambulaverint circum in marginibus, impedientur quominus ab unctis se exercentibus percutiantur.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti