Reddite Caesari, quae sunt Caesaris et Deo, quae sunt Dei - Studentville

Reddite Caesari, quae sunt Caesaris et Deo, quae sunt Dei

Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: “Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum. Dic ergo nobis quid tibi videtur: “Licet censum dare Caesari an non?”. Cognita autem nequitia eorum, ait: “Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census”. At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Iesus: “Cuius est imago haec et superscriptio?” Dicunt ei:”Caesaris”. Tunc ait illis: “Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et quae sunt Dei, Deo”. Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti