Res gestae del secondo Romolo - Studentville

Res gestae del secondo Romolo

Contra Veientanos, qui rebellaverant, a senatu missus est M. Furius Camillus, postquam dictator electus erat. Primum Veientanos proelio vicit, deinde etiam eorum urbem cepit non in acie sed insidiis. Nam, dictatoris iussu, milites Romani cuniculum foderunt sub urbis moenibus, per quod Romani Veios intraverunt et brevi tempore defensores superaverunt. Itaque Camillus finem posuit decennali bello et Romam multum locupletavit, quia milites Veiis magnam praedam fecerant. Post hanc victoriam Camillus in Faliscos bellum gessit et sua virtute Faliscos, non minus nobilem civitatem, ad deditionem coegit. Sed cum dictator in Urbem venit, a L. Apuleio tribuno plebis accusatus est quod – ut milites dicebant – praedam Veientanam iniuste diviserat. Tum Camillus iratus Urbem reliquit sed, postquam Galli Romam petiverant, immemor suorum civium invidiae, magnam manum Ardeatium collegit et novum exercitum in Gallos duxit. Galli, quod inopinato adventu Camilli territi erant, primo concursu fusi sunt et salutem fuga petierunt. Iterum extra Urbem hostes oppugnavit et devicit. Itaque Camillus appellatus est “Romulus ac parens patriae conditorque alter Urbis”.

  • Latino
  • Sermo et Humanitas - Quaderno per il recupero
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti