Responsabilità morale dei capi di stato - Studentville

Responsabilità morale dei capi di stato

Ut cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi (solet) continentia. Nec enim tantum male est peccare principes, quamquiam est magnum hoc per se ipsum malum, quantum illud quod permulti imitatores principum existunt. Nam licet videre, si velis replicare memoriam temporum, qualescumque summi civitatis viri fuerint, talem civitatem fuisse; quaecumque mutatio morum in principibus exstiterit, eandem in populo secutam (esse). Idque haud paulo est verius quam quod Platoni nostro placet, qui, musicorum cantibus mutatis, ait mutari civitatatum status: ego autem, nobilium vita victuque mutato, mores mutari civitatum puto. Quo perniciosius de re publica merentur vitiosi principes, quod non solum vitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in civitatem, neque solum obsunt, quod ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt plusque exemplo quam peccato nocent. Pauci enim, atque admodum pauci, honore et gloria amplificati, vel corrumpere mores civitatis vel corrigere possunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti