Ritratto dell'uomo politico onesto - Studentville

Ritratto dell'uomo politico onesto

Qui rei publicae profuturi sunt, duo Platonis praecepta teneant: in primis utilitatem civium sic tueantur, ut omnia quae agunt, ad eam dirigat, cum obliti sint commodorum suorum; in secundis totum corpus rei publicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio rei publicae ad utilitatem eorum qui commissi sunt, non eorum quibus commissa est, geri debet. Qui autem parti civium consulunt, partem neglegunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam. Ex quo evenit ut alii populares, alii studiosos optimorum civium se ostendant, pauci universorum. Hinc apud Athenienses magnae discordiae ortae sunt: in hac nostra re publica non solum seditiones, sed pestifera etiam bella civilia: quae gravis et fortis civis et in re publica dignus principatu fugiet tradetque se totum rei publicae neque opes aut potentiam consectabitur totamque eam sic tuebitur ut omnibus consulat.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti