Sacrifici umani presso i Galli - Studentville

Sacrifici umani presso i Galli

Illud omnium Gallorum admodum interest, deditos esse religionibus, atque ob eam causam qui sunt affecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos esse vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod suum esse arbitrantur deorum immortalium numen placare hominis vitam reddendo pro hominis vita publiceque eiusdem generis instituerunt sacrificia. Aliae nationes immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines. Supplicia eorum qui in furto aut latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi, plurimi aestimari a dis immortalibus arbitrantur; sed cum eius generis copia deficit, eos non pudet etiam ad innocentium supplicia descendere.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti