Scontro navale al largo di Alessandria - Studentville

Scontro navale al largo di Alessandria

Caesar, ut per se consilium capêret quid sibi faciendum esse videretur, navem conscendit atque omnem classem se sequi iussit, nullis nostris militibus impositis quod, cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat. Cumque ad eum locum accessisset qui appellatur Chersonesus aquandique causa remiges in terram exposuisset, nonnulli ex eo numero cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti. Ex his cognoverunt Caesarem ipsum in classe venisse nec ullos milites in navibus habere. Qua re comperta, magnam sibi facultatem fortunam obtulisse bene gerendae rei crediderunt. Itaque naves omnes, quas paratas habuerant ad navigandum, propugnatoribus instruxerunt Caesarique redeunti cum classe occurrerunt. Qui duabus de causis eo die dimicare nolebat, quod et nullos milites in navibus habebat, et post horam X diei res agebatur: nox autem adlatura videbatur maiorem fiduciam illis qui locorum notitia confidebant. Quibus de causis naves quas potuit Caesar ad terram detrshit, quem in locum illos successuros (esse) non existimabat.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti