Seneca visita la modesta casa dell'Africano - Studentville

Seneca visita la modesta casa dell'Africano

In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo, adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor. Animum quidem eius in caelum ex quo erat redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit (hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit), sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico cum reliquit patriam quam cum defendit.

  • Letteratura Latina
  • Epistulae Morales ad Lucilium di Seneca
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti