Sono ritornato ai miei amici più fedeli: i libri - Studentville

Sono ritornato ai miei amici più fedeli: i libri

Cicero Varroni salutem dicit.
Ex litteris quid ageres et ubi esses, cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex iisdem litteris potui suspicari. In spem tamen venio appropinquare tuum adventum: qui mihi utinam solatio sit! Etsi tot tantisque rebus urgemur, tamen aut tu potes me aut ego te fortasse aliqua re iuvare; scito enim me, posteaquam in Urbem venerim, redisse cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; eorum usum dimiseram non quod iis suscenserem, sed quod eorum me pudebat: videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas (cum) infidelissimis sociis demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt mihi, revocant in consuetudinem pristinam teque, quod in ea permanseris, sapientiorem quam me dicunt fuisse. Quamobrem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere ea quae impendeant me facile transiturum (esse).

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti