Straordinaria memoria dell’oratore Ortensio - Studentville

Straordinaria memoria dell’oratore Ortensio

Hortensius, cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est, et quamquam inciderat in Cottae et Sulpicii aetatem, qui annis decem maiores erant, et excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. Primum in Hortensio memoria tanta fuit, quantam in nullo cognovisse me arbitror, adeo ut, quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet, quibus cogitavisset. Memoriae adiumento ille tantum utebatur, ut et sua commentata et scripta, et, nullo referente, omnia adversariorum dicta meminisset. Ardebat autem cupiditate dicendi sic ut in nullo umquam flagrantius studium viderim; nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti