Temistocle - Studentville

Temistocle

Themistocles, Nèocli filius, Atheniensis fuit. Huius vitia magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur. Pater eius Nèocles generosus fuit. Is uxorem Halicarnassiam civem duxit, ex qua natus est Themistocles, qui a patre exheredatus est. Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nam cum iudicavisset sine summa industria non posse eam estingui, totum se dedidit rei publicae, diligentius amicis famaeque serviens. Multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in contionem populi prodibat, nulla res maior sine eo gerebatur. Neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti