Temistocles 1 - Studentville

Temistocles 1

1] Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. Huius vitia ineuntis adulescentiae magnis sunt emendata

virtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur. [2] Sed ab initio est ordiendus. Pater eius Neocles generosus

fuit. Is uxorem Acarnanam civem duxit, ex qua natus est Themistocles. Qui cum minus esset probatus parentibus, quod et liberius

vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est. [3] Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nam cum

iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae. Diligentius amicis famaeque serviens

multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur; celeriter, quae

opus erant, reperiebat, facile eadem oratione explicabat. [4] Neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat,

quod et de instantibus, ut ait Thucydides, verissime indicabat et de futuris callidissime coniciebat. Quo factum est, ut brevi

tempore illustraretur.

  • Latino
  • Liber de excellentibus gentium (Temistocles) di Cornelio Nepote
  • Cornelio Nepote

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti