Teseo e Arianna - Studentville

Teseo e Arianna

Minos, lovis et Europae filius, cum Atheniensibus belligeravit. Posteaquam Athenienses vicit, ii vectigales Minois esse coeperunt; instituit autem ut semel in anno Athenienses liberos suos Cretam ad Minotaurum mitterent. Theseus, posteaquam a Troezene venerar et audierat istam calamitatem, voluntarie ad Minotaurum vadere voluit. Pater praedixit ei ut vela candida in navem haberet si salvus esset; pueri et puellae navigantes autem ad Minotaurum vela atra habebant. Theseus, posteaquam Cretam venit, amorem Ariadnis, Minois filiae, invenit adeo ut ea fratrem proderet et hospitem servaret. Ariadnes enim Theseo monstravit labyrinthi exitum. Theseus in labyrinthum intravit et Minotaurum interfecit, inde Ariadnis licium revolvit et foras revenit. Ariadnes cum Theseo Creta fugit sed puer eam in insula Dia dormientem reliquit: illam Liber amans inde sibi in coniugium abduxit. Theseus autem Athenas navigavit sed atra vela oblivione non mutavit. Itaque Aegeus pater in mare se praecipitavit: ex eo Aegeum pelagus nomen habuit. Ariadnis autem sororem Phaedram Theseus duxit uxorem.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Igino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti