Un bagno quasi fatale - Studentville

Un bagno quasi fatale

Cydnus est flumen memorabile non spatio aquarum, sed liquore. E fontibus digreditur et leni tractu labitur, nec torrentes in eo incurrunt, quibus placidum alveum turbetur. Itaque incorruptus idemque frigidissimus in mare evadit eiusque ripae, multis arboribus plenae umbras et amoenitatem praebent. Multa in ea regione monumenta, quae vulgata sunt carminibus, vetustas exederat. Alexander mirabatur urbium sedes, Typhonis specus et Corycium nemus, ubi crocum oritur. Cum locorum situm Alexander ipse contemplatus esset, illam felicitatem suam admiratus est. Quia aestas erat et diei fervidissima hora, rex pulvere ac sudore perfundebatur atque eo liquore fluminis invitabatur ut calidum corpus ablueret. Itaque a ripa descendit in illud flumen. Sed ubi ingressus est in aquam, totum corpus expers vitali calore fuit ac prope rex expirabat. Ministri eius manu excipiunt, nec satis compotem mentis eundem in tabernaculum comitantur. Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat. Omnes flebant et querebantur in tanto impetu cursuque rerum ipsum regem, omnis aetatis ac memoriae clarissimum, non in acie saltem ereptum esse, non ab hoste deiectum esse, sed fluminis in aqua mori.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti