Un comandante degenere - Studentville

Un comandante degenere

C. Sempronius Blaesus Cn. Fulvium ob exercitum in Apulia amissum in contionibus vexabat, dictitans multos imperatores temeritate atque inscitia exercitum perdidisse, neminem praeter Cn. Fulvium corrupisse legiones suas omnibus vitiis antequam proderet. «Vere dici potest – inquit – non ab Hannibale sed ab imperatore suo milites victos esse. Nemo, cum suffragium init, satis cernit eum cui imperium, cui exercitum permittat. Quid interest inter Ti. Sempronium et Cn. Fulvium! Ti. Sempronius, cum ei servorum exercitus datus esset, brevi effecit disciplina atque imperio ut nemo commodorum suorum memor in acie esset, sed omnes praesidio sociis, hostibus terrori essent; ii Cumas, Beneventum aliasque urbes, velut e faucibus Hannibalis ereptas, populo Romano restituerunt. Cn. Fulvius Romanorum exercitum, cives honeste genitos, liberaliter educatos, servilibus vitiis imbuit; ergo effecit ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et imbelles inter hostes essent nec impetum modo Poenorum sed ne clamorem quidem sustinere possent».

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti