Un episodio della guerra contro i Volsci e gli Equi - Studentville

Un episodio della guerra contro i Volsci e gli Equi

Senatui dicatorem creari placuit, quod consulum discordia inter ipsos et certamina in consiliis omnes terrebant. Dictator dictus est A. Postumius Tubertus et simul electus edicitur. Haec omnia celeritati ingenti facta sunt. Dictator, diviso cum Quinctio consule exercitu, ad hostes pervenit. Postquam bina castra hostium parvo inter se spatio distantia viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste castra posuerunt. hostes, nulla in proelio iusto relicta spe, noctu adorti castra consulis proelium committunt. Clamor subito ortus non modo consulis vigiles et exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit. Consul nec animo defecit nec consilio: pars militum portatum stationes firmat, pars corona vallum cingunt. Dictator omnia quae alius imperator prudens et impiger in tali re praeciperet ageretque praecipit atque agit. M. Geganium cum cohortibus delecis misit ad oppugnanda castra hostium unde maiore agmine milites profecti erant: itaque prius paene cepit castra quam oppugnaru hostes satis scirent.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti