Un furto mancato di Verre - Studentville

Un furto mancato di Verre

Chrysas est amnis, qui per Assorinorum agrum fluit. Is apud illos habetur deus et religione maxima colitur. Fanum eius est in agro propter ipsam viam, qua Assoro itur Hennam. In eo Chrysae simulacrum est praeclare factum e marmore. Id iste poscere Assorinos propter singularem eius fani religionem non ausus est; Tlepolemo dat et Hieroni negotium. Illi noctu, facta manu armataque, veniunt, fores aedis effringunt; aeditimi custodesque mature sentiunt: signum, quod erat notum vicinitati, bucina datur. Homines ex agris concurrunt: eicitur fugaturque Tlepolemus; neque quicquam ex fano Chrysae praeter unum perparvulum signum ex aere desideratum est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti