Un intellettuale in campagna - Studentville

Un intellettuale in campagna

Hanc regulam Spurinna constantissime servat; mane lectulo non continetur. hora secunda calceos poscit,ambulat tria milia passuum,nec minus animum quam corpus exercet. Si adsunt amici,si tamen illi non gravantur. Postea considit et liber rursus legitur. Deinde vehiculum ascendit et,peractis septem milibus passuum,iterum ambulat mille,iterum residit vel se cubi**** ac stilo reddit. Ubi hora balnei nuntiata est, in sole,si deest ventus,ambulat nudus. Deinde ludit pila vehementer et diu;nam hoc quoque exercitationis genere pugnat cum senectute. Lotus,accubat et interim audit servum legentem aliquid remissius et dulcius. Apponitur cena non minus nitida quam frugi in argento puro et antiquo: sunt in usu etiam vasa Corinthia quibus magnopere delectatur.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti