Un patrono generoso - Studentville

Un patrono generoso

C. Plinius Paterno suo salutem dicit. Accidit ut confecerint me infermitates meorum libertorum, mortes etiam, et quidem iuvenum. Solacia duo mihi sunt nequaquam paria tanto dolori, solacia tamen: unum mea facilitas manumissionis – puto enim me non omnino immaturos perdidisse, quos iam libero perdidi -, alterum solacium est quod permitto servis quoque quasi testamenta facere, eaque ut legitima custodio. Sequitur ut mandent rogentque quod optant; ipse pareo – apertis verbis id confidebor – quasi iussa acceperim. Dividunt, donant, relinquunt, dumtaxat intra domum; nam mos est servis ut prope res publica et quasi civitas domus sit. Sed, cum his solaciis adquiescam, debilitor, et frangor eadem illa humanitate, quae me ut hoc ipsum permitterem induxit. Nec ignoro alios eius modi casus nihil amplius vocare quam damnum, eoque se magnos homines et sapientes arbitrari. Quos putasne magnos sapientesque esse? Nescio; homines non sunt. Hominis proprium est enim adfici dolore, sentire, resistere tamen et solacia admittere, non solaciis non egere. Vale.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti