Un'efficace trovata di Cabria - Studentville

Un'efficace trovata di Cabria

Chabrias Atheniensis omnibus qui in magistratu erant et auctoritate et virutte anteibat:namque hi quoque in summin habitus est ducibus resque tantas gessit ut ei propter laudem bellicam a multis saepe invideretur.Sed ex iis rebus gestis elucet maxime inventum eius in proelio,quod apud Thebas fecit,cum Beotiis subsidio venisset.Namque in eo victoria fidentem summum ducem Agesilaum retardavit,fugatis iam ab eo conducticiis catervis,reliquam phalangem loco vetuit cedere obnixoque genu scuto,proiecta hasta impetum excipere hostium docuit.Id novum Agesilaus contuens progredi non est ausus suosque iam incurrentes tuba revocavit.Hoc tota Graecia fama celebratum est.

  • Letteratura Latina
  • Versioni di Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti