Versione senza titolo - Studentville

Versione senza titolo

Canius, eques Romanus, villam iuxta mare emere volebat, cum piscandi esset studiosissimus. Phythius (Pizio) quidam, quem vaferrimum hominem esse sciebant, illi dixit se villam huius generis habere, sed nullo pretio vendere eam velle; Canium tamen apud se invitavit, ut illius loci amoenitatem videret. Interim multos eo navicularios congregaverat illisque imperaverat ut plurimos pisces coemerent et simularent se prope villam eos piscatos esse. Cum Canius illuc venisset tantumque cymbarum vidisset atque retia omni genere piscium plena, Pythium exoravit ut villam sibi quovis pretio venderet. Ille primo abnuit, postea simulans se aegre precibus illius adnuere, pretium statuit. Emit Canius tanti quanti Pythius voluit. Post aliquot dies emptor familiares suos ad villam convocat, venit ipse mature, scalmum nullum videt. Stupens, servum percontatur qui in villa erat: “Cur nullum piscatorem hodie conspicio? Suntne (sono forse) hodie piscatorum feriae?” Cui ille: ” Nemo hic piscari solet, ubi ne pisciculus quidem unus invenitur”.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti