Vicende del dio Bacco - Studentville

Vicende del dio Bacco

A deorum domino Bacchus genitus est et postea puer magno gaudio a Satyris et nimphis acceptus est, iis placuit et magna cum cura eruditus et nutritus est. Silenus praesertim magister Bacchum instituit et ad vitam eum paravit. Multa pulchraque dona sedulis incolis Graeciae et Asiae a Baccho parata sunt; deus enim cultas vineas, merum vinum atque gratum frumentum invenit et incolis donavit. Deo Baccho hedera grata et sacra erat; nam deus habuit semper secum thyrsum cum hederae foliis. Deus Bacchus amavit etiam multas feras; delphini enim de fabuloso Bacchi portento testimonium fuerunt. Nautae insani deum Bacchum offenderant et in catenas coniecerant sed deus suo cachinno mutavit catenas in hederas sarmentaque et nautas in delphinos.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti