Vittorie di Mario su cimbri e tèutoni - Studentville

Vittorie di Mario su cimbri e tèutoni

Antiquis temporibus Cimbri et Teutoni in Germania habitabant. | Postea in Galliam migraverunt, Alpes transmiserunt, | feraces Italiae regiones ferro vastaverunt | et funestas clades populo Romano comparaverunt. | Contra barbarorum populationes Romani Gaium Marium consulem cum ingentibus copiis miserunt. | Marius primum Teutonos apud Aquas Sextias in Gallia Transalpina devicit, || postmodo Cimbros apud Campos Raudios in Padana regione profligavit; | sic populum Romanum a barbarorum incursionibus liberavit. | Nam Germanorum gentes apud Campos Raudios per Italiae solum non amplius processerunt, | sed consciae virtutis Romanorum cum reliquiis copiarum Alpes iterum superaverunt et in Germaniam remeaverunt. | Cum ergo Marius ad Urbem revertit, cuncti cives obviam duci victori processerunt, | atque ob tantas victorias honorem decreverunt.

  • Latino
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti