Volemmo scalare la montagna - Studentville

Volemmo scalare la montagna

Locus est in radicibus montis, versus in boream. Illic unum diem morati, tandem cum famulis montem ascendimus non sine multa difficultate: est enim praerupta et paene inacessibilis saxosae telluris moles; sed bene a poeta dictum est: “Labor omnia vicit improbus”. Dies longa, blandus aer, animorum vigor, corporum robor ac dexteritas euntibus aderant; sola nobis obstabat natura loci. Pastorem exactae aetatis inter convexa montis invenimus, qui nos ab ascensu retrahere multis verbis enisus est, dicens se ante annos quinquaginta eodem iuvenilis ardoris impetu supremum in verticem ascendisse, nihilque inde rettulisse praeter poenitentiam. Haec illo vociferante, nobis ut sunt animi iuvenum monitoribus increduli, crescebat ex prohibitione cupiditas. Itaque senex, ubi animadvertit se necquicquam niti, aliquantulum progressus inter rupes, arduum callem digito nobis ostendit, multa monens multaque a tergo ingeminans. Dimisso apud illum siquid vestium aut rei cuiuspiam impedimento esset, soli ascensui accingimur alacresque conscendimus.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti