Zaccaria ed Elisabetta - Studentville

Zaccaria ed Elisabetta

Fuit in temporibus herodis regis iudaeae sacerdos nomine zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus aaron et nomen eius elisabeth. erant autem iusti ante Deum, incendentes in omnibus mandatis et iustiificationibus Domini sine querella, et non erat illis filius: erat enim elisabeth sterilis et ambo in aetate provecti. oilm dum zaccharias sacerdotio intentus est in ordine vicis suae ante deum secundum consuetudinem sacerdotii, sorte ei obvenit ut in templum domini intraret et incensum poneret. et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. apparuit autem illi angelus domini stans a dextris altaris incensi et zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum. ait autem ad illum angeluus: “ne timeas zaccharias quoniam deus exaudivit tuam deprecationem et uxor tua elisabethpariet tibi filium et vocabis nomen eius iohannem et erit gaudium tibi et exultatio et multi in navitate eius gaudebunt. erit enim magnus coram domino et vinum et sicera non bibet et spiritus sanctus eum replebit adhuc ex utero matris suae et multos filios israhel convertet ad dominum deum.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti